- CLAVARIUS
- CLAVARIUSItalis Chiavaio et Chiaivolo, apud Provinciales Clavaire, nomen dignitatis, cui claves Fisci communis commissae sunt. Vide Ioan. Danetum, Histor. Balearici Regni, p. 87. 92. At Clavicarii in l. 1. Cod. de Excus. artif. lib. 10. in Basilicis, Καρδαράριοι, clavium contextores: Clavicularii vero apud Iul. Firmicum, Math. l. 3. c. 6. carceris custodes sunt, Κλειδοφύλακες, et κλειδοῦχοι, in Synaxariis, Καπικλάριοι Graecis recentioribus dicti: Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.